![[]](img/image.png)
STAPELLA, Emporium, forum publicum. Vide Stapula 1. Avesbur. in Histor. Edwardi
III. Regis Angl. pag. 194 :
In crastino S. Petri, quod dicitur ad Vincula, anno Domini proximo supradicto(1353.)ex præordinatione Domini Regis Angliæ et Consilii sui, Stapella lanarum incepit esse apud Westminster, et locis aliis in Anglia.