« »
 
[]« 1 stare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 584b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STARE1
1. STARE, Esse, permanere. Canones Hibern. cap. 9. apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 3 :
Puer vero ab infantia ecclesiasticis ministeriis deditus usque ad vigesimum ætatis suæ annum lector sive exorcista Stet.
Caffari Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 290 :
Et civitas Stetit absque episcopo annum unum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stare in Arbitrio Alicujus, recte diceretur deleta particula in. Oberti Cancellarii Annal. Genuens. ibid. col. 325 :
Demum juraverunt Stare de guerra et pace, et de omnibus litibus in arbitrio prædictorum Consulum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stare ad Crucem. Vide Crucis Judicium, in Crux.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stare Pedes, ubi superfluum est Pedes. Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Dominus Prelatus, aut ejus vices gerens accipit stolam præparatam a sacrista et ponit super collum et aquam benedictam in manu, ut moris est, et Stat pedes, et conventus curvatur.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stare Recto, vel Ad rectum, pro Stare juri, Ster en droit, in Statutis Lossens. ann. 1548. art. 11. Vide in Rectum.
P. Carpentier, 1766.
Stare ad Justitiam, Juri stare. Charta ann. circ. 1075. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 335 :
Unde institerunt Roberto, ut scilicet eis Staret ad justitiam de his quæ reclamabant.
P. Carpentier, 1766.
Stare Male, Dissidere, inimicitias inter se habere, Gall. Etre mal avec quelqu'un. Charta ann. 1196. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 169 :
Bernardus comes Convenarum... Stabat male et guerriabat cum dom. Jordano de Insula, per demandamenta quæ faciebant inter se.