![[]](img/image.png)
STASTARITUS, In sequestro vel sub custodia positus. Pactum inter Pisan. et Arelat. ann. 1221.
apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 397 :
Si vero autem dubitetur utrum ille, cui dampnum illatum fuerit, si de civitate Pisana,... et hoc non probaverit, faciemus omnia supradicta infra quadraginta dies, postquam de hoc litteras sigillo Pisanæ civitatis a communi Pisano missas habuerimus, et quominus habeant fraudem non committemusVide infra Stagimentum.; et tunc res, quas invenerimus, retinebimus Stastaritos usque ad tres menses.