« Stastaritus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 585b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STASTARITUS
STASTARITUS, In sequestro vel sub custodia positus. Pactum inter Pisan. et Arelat. ann. 1221.
apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 397 :
Si vero autem dubitetur utrum ille, cui dampnum illatum fuerit, si de civitate Pisana,... et hoc non probaverit, faciemus omnia supradicta infra quadraginta dies, postquam de hoc litteras sigillo Pisanæ civitatis a communi Pisano missas habuerimus, et quominus habeant fraudem non committemus ; et tunc res, quas invenerimus, retinebimus Stastaritos usque ad tres menses.Vide infra Stagimentum.