« Stater » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 585c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATER
STATER, Staterum Ludus. Vetus Scheda apud Canisium tom. 4. Antiq. Lection. :
Qui cum coævo jam dicti Regis filio assidue luderet ludum Staterum, et semper obtineret, exitialis iræ fomitem ministravit. Cum vero quadam die huic ludo operam dedisset, et filius Regis multoties victus esset, ira præruptus, Rochum filium Ducis super tempora percussit, ictum mortiferum secuta est mors.Incertum, qui fuerit hic ludus staterum, nisi scacorum, forte, atque ita legendum sit. Vide Stagnus 1. Apud Will. Malmesburiensem in Vita S. Aldhelmi Episc. cap. 9 :
Wintoniæ Prælatus Daniel, qui esset ejusdem regionis oriundus, et Staterarum non egenus. i.nummorum, ex Græco στατήρ.