![[]](img/image.png)
4. STATIO, Idem quod Stagium, de qua voce supra. Sugerius lib. de Rebus in
Administr. sua gestis cap. 12 :
Feodos vero, quos ex fisco proprio emimus, ad faciendas Stationes singulis annis per duos menses in eodem Castro Tauriaco, subter intitulare curavimus.Charta ann. 1223. ex Tabular. Corbeiensi :
Ego Girardus de Hilli debeo dom. Pinconii homagium et servicium ad custum suum et Stacionem apud Pinconium per quatuor menses singulis annis cum uxore mea ad custum meum.Vide Status 9.