« 1 stationarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 587c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIONARIUS1
1. STATIONARIUS, Canonicus qui residentiam facit, aut facere debet. Vide in
Stagium. Lambertus Ardensis apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 534 :
Cuilibet igitur canonico in villa conversanti et Stationario, circa forum, et circa novam ecclesiam mansum dedit et liberum concessit.Charta ann. 1175. apud Miræum tom. 1. pag. 711 :
Si quis canonicus Stationarius ad scholas perrexerit, singularem præbendam quam a cæteris canonicis habet divisam, integram recipiat, nullum commune beneficium cum Stationariis participans.Alia Stephani Tornac. Episc. ann. 1196. apud eumd. tom. 2. pag. 1197 :
Statuimus ergo, ut qui a modo instituentur in ecclesia nostra canonici, et foranei potius quam mansionarii sive Stationarii esse voluerint, quatuor tantum marchas annuatim pro præbenda sua percipiant... Si autem aliquis prius foraneus, postmodum voluerit esse Stationarius et assiduus, etc.Vide in Statio 9.