![[]](img/image.png)
1. STATUARIUM, Conflatorium, Papiæ MS. Perperam in edito Staturarium. Occurrit hæc
vox nude in Gloss. Arabico-Lat. Vide Statuarium 3.
Ac ejus sacro corpore terræ illic inter multa alia Romana Statuaria commendato, spiritus ejus de præsentis vitæ labore ad æternam requiem ascendit.
Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos : et dixit Dominus ad me : Projice illud ad Statuarium.Ubi Græcus interpres, ϰαθὲς αὐτοὺς εἰς τὸ χωνευτήριον, ubi scilicet conflari statuæ solent. Vide Statuarium 1.
Candela, cum qua cingitur statua, et circumdatur vel crux, vel altare. Ita Ugutio, et ex eo Will. Brito in Vocabulario MS. et Mamotrectus ad 2. Paralip. cap. 3. Vita S. Stephani Obazin. lib. 3. cap. 25. apud Baluz. tom. 4. Miscell. pag. 200 :
Cum autem quodam die præfatus homo boves illos vacillari conspiceret, timens ne intra domum morerentur, præcepit uxori suæ ut ipsos longe proiceret, ne sua contagione animalia quæ necdum incurrerant vitiarent. Cui illa respondit : Nequaquam, domine, hoc faciamus, sed potius Statuaria eis facientes, ceraque operientes, sancto patri Stephano dirigamus. Potest enim, si voluerit, et istos salvare, et alios ab omni periculo immunes servare. Placuit viro prudentis consilium mulieris, ipsosque mox boves a frontibus et a tergo funibus circumducens, ceraque operiens, monasterio destinavit ad sancti sepulchrum arsuros.Ubi de cereis ad mensuram seu staturam boum curandorum effictis, atque ad sepulcrum Sancti cujus opem inclamabant arsuris sermo est. Vide Statualis cereus. Glossar. Lat. Gr. :
Staturium, ὀρθοστάτηςGl. Gr. Lat.
ὀρθοστάτης, Statuarius. Sed legendum videtur utrobique Statarius. Vide Statarii 2.