«
4 statuarium » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 588c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATUARIUM4
4. STATUARIUM,
Candela, cum qua cingitur statua, et circumdatur vel crux, vel altare
. Ita
Ugutio, et ex eo Will. Brito in Vocabulario MS. et Mamotrectus ad 2. Paralip. cap. 3. Vita S. Stephani Obazin. lib. 3. cap. 25. apud Baluz. tom.
4. Miscell. pag. 200 :
Cum autem quodam die præfatus homo boves illos vacillari
conspiceret, timens ne intra domum morerentur, præcepit uxori suæ ut ipsos longe
proiceret, ne sua contagione animalia quæ necdum incurrerant vitiarent. Cui illa
respondit : Nequaquam, domine, hoc faciamus, sed potius Statuaria eis facientes,
ceraque operientes, sancto patri Stephano dirigamus. Potest enim, si voluerit, et
istos salvare, et alios ab omni periculo immunes servare. Placuit viro prudentis
consilium mulieris, ipsosque mox boves a frontibus et a tergo funibus circumducens,
ceraque operiens, monasterio destinavit ad sancti sepulchrum arsuros.
Ubi de
cereis ad mensuram seu
staturam boum curandorum effictis, atque ad sepulcrum
Sancti cujus opem inclamabant arsuris sermo est. Vide
Statualis
cereus. Glossar. Lat. Gr. :
Staturium, ὀρθοστάτης
Gl. Gr. Lat.
ὀρθοστάτης, Statuarius
. Sed legendum videtur utrobique
Statarius. Vide
Statarii 2.