« »
 
[]« 1 stica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 597a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STICA1
1. STICA, Tunica, in Gloss. Isid. Papias, et Glossæ Lat. MSS. ex Bibl. Reg. Cod. 1013. habent Stiga. Alibi : Strigium, genus vestimenti. Savaro striga legendum censet. Vide Striga 1. Stigia, tunica, Stigium, genus vestimenti, in iisdem Isidori Gloss. Vossio de Vitiis sermonis cap. 50. nimis laxa videtur Isidori interpretatio, Sticamque pro Sticta, χιτὼν ϰατάστιϰτος, scriptum suspicatur, et tunicam notis variegatam ac distinctam intelligit. A Græco στοιχή accersit Salmasius quem consule in Exercit. Plin. pag. 748. edit. Traject. Italiæ Moniales Stecca appellant lineam fasciam quam circumligant in fronte. A Stica vero videtur formata vox στιχάριον apud Græcos, quibus perinde est tunica.
Sticharium. Gloss. Græc. Lat. : Στιχάριον, tunica. Gloss. Lat. Græc. : Strictoria, στιχάρια Palladius in Hist. Lausiaca cap. 135. de S. Athanasio,
λαϐὼν ἑαυτοῦ τὸν στιχάριον ϰαὶ τὸ βυῤῥίον
. Vita S. Eudociæ Martyr. n. 27 :
Στιχάριον ϰιλίϰινον ἐνεδύετο.
Chron. Alexand. pag. 766 :
Φορέσας στιχάριν ἄσπρον, etc.
Anonymus Medonii de Offic. Eccl. CP. ait, M. Oeconomum ferre τὸ στιχάριον Patriarchæ in sacra Liturgia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sticharium præterea appellatur, præsertim apud Græcos, vestis strictior ecclesiastica, quæ est antistitum, presbyterorum, diaconorum, et subdiaconorum propria. Vide Gloss. med. Græcit. voce Στιχάριον. Acta S. Leonis III. PP. tom. 2. Jun. pag. 588 :
Accessit his candidum Sticharium et castanei coloris contextum phenolium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sticcha, ut Stica, apud Cencium in Ord. Rom. cap. 33. tom. 2. Musei Ital. Mabill. pag. 200 :
Notandum quod coqui et brodarii debent habere Sticchas in Pascha et in Nativitate Domini.