« »
 
[]« Stipulatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 600b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STIPULATIO
STIPULATIO. Gloss. Gr. Lat. : Stipulationes,[] ἀπερωτήσεις. Stipulatio, ἱϰανοδοσία. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Stipulatio, Stipulacion, c'est interrogation petitive adjoustée à responsion permissive. Isidor. lib. 4. Orig. cap. 24 :
Stipulatio est quasi promissio vel sponsio ; unde et promissores stipulatores vocantur. Dicta autem stipulatio a stipula, veteres enim quando sibi aliquid promittebant, stipulam tenentes frangebant, quam iterum jungentes, sponsiones suas agnoscebant.
Charta ann. 1240. apud Miræum tom. 1. pag. 580. col. 2 :
Nos per Stipulationem solemnem, fide et juramento interpositis, promittimus, etc.
Charta ann. 1278. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 45 :
Tenore presentium permittimus (promittimus) et per solemnem Stipulationem, fide data vice sacramenti nos ac nostros successores in integrum venerabili in Christo patri Ebroni abbati ac fratribus monasterii Zwetlensis obligavimus, quod, etc.
Hinc formula vulgaris, Stipulatione subnixa, quæ crebro occurrit in donationibus, et aliis actis vel instrumentis, et apud Marculfum. Tabularium Monasterii Bellilocensis in Lemovicensibus :
Et præsens instrumentum maneat inconvulsum, cum Stipulatione subnixa. Sed præsens testamenti cessio inconvulsa permaneat, cum Stipulatione subnixa.
Hujus clausulæ ea mens est, inquit Bignonius, ut perinde firmum id habeatur, atque si in stipulatum deducta res fuisset. Stipulatio enim erat commune omnium obligationum astringendarum vinculum, ut ait Paulus lib. 5. Sent. tit. 7.
Verum truncata et mutilata iis locis verba, Notariorum more, constat, qui præcipua et magis solennia adhiberi soliti, cætera quæ subaudiri debent, ultro prætereunt tanquam minus necessaria, cum brevitati nimium quam par est student. Id, inquam, advertere est ex aliquot aliis Chartis, in quibus clausula illa suis verbis legitima concepta, ex jure Romano, et ex Imperatorum legibus petita arguitur. Charta 30. inter Alamannicas Goldasti, sub Ludovico Pio Imper. :
Cartula ista firma permaneat legis Stipulatione subnixa, qui omnium cartarum accommodat firmitatem.
Quo legis vocabulo, Legem Aquilianam, seu stipulationem et alteram Arcadii intelligi disertim docent Chartæ aliæ plusculæ. Altera inter Goldastinas 35. barbaris vocabulis exarata, sub Dagoberto Rege, quæ etiam refertur a Vadiano lib. 2. de Collegiis et Monast. German. pag. 65 :
Et cartula donationis sua optenia firmitatem, Aquilianis, Arcatianis leges Estibulationis, qui a omnium cartarum accommoda firmitatem.
Formulæ veteres secundum Leg. Roman. cap. 17 :
Et hæ Epistolæ contulitionis cum Stipulatione Aquiliana, nostris vel bonorum hominum manibus roboratæ firmæ permaneant.
In notis Tyronis pag. 110 :
Stipulatione Aquiliana, Stipulatione subnexa.
Testamentum Berthtichramni Episc. Cenoman. :
Ut Lex edocet septem virorum subscriptionibus et sigillis credidi muniendum, et pro totius rei firmitate atque Stipulatione adnecti præcipi.
Charta ann. 1032. in Chronologia Lerinensi tom. 1. pag. 363 :
Ut teneant et possideant omnes habitantes in ipso cœnobio commemorato, cum omni Stipulatione interposita, omni firmitate subnixa.
Stipulatio porro Aquiliana interponi solita erat acceptilationis causa, cujus vi etiam tenebatur qui chirographum aut testamentum delevisset : Lege vero Arcadii Imper. 17. C. de Testamentis [] (6, 23.), instrumenta omnia legitime confecta rata esse jubentur. Ita qui chartam ejusmodi infringebat mulctam ab hisce legibus decretam incurrebat. Stipulatio vero Aquiliana definitur a Cujacio,
Novatio obligationis alio genere quam verbis contractæ
. Ex his emendanda vetus Charta in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. n. 7. sub finem. Huc faciunt const. 2. Cod. Theod. de pactis et transactionibus (2, 9.) edit. Hænel. quæ est ann. 381 :
Ubi pactum conscriptum est atque Aquillianæ Stipulationis vinculis firmitas juris innexa, etc.
et const. 3. ibid. quæ est Arcadii et Honorii ann. 395. Vide Pardessus. ad Legem Salicam pag. 644. Aliter sentit. Savin. Hist. Jur. Rom. med. temp. tom. 2. cap. 9. § 41. not. o. cap. 12. § 66. cap. 14. § 85. not. K. Quidquid sit, posterioribus temporibus chartarum scriptores formula hoc tralaticia nec intellecta indicavisse stipulam vel festucam chartæ adnexam patet ex locis excitatis in voce Culmus 1. Vide etiam Constipulatio, Aquiliana Stipulatio, Dupla 2.
P. Carpentier, 1766.
Stipulatio Aquiliana quid nostris interdum sonuerit, aperte docet Arest. ann. 1396. in Memor. F. Cam. Comput. Paris. fol. 51. v° :
Compotoque facto supradicto in aliam speciem contractus, scilicet transactionem seu Aquillianam Stipulationem transierant.
Stipulatio sæpe etiam pro subscriptione usurpatur. Chronic. Gemblacense pag. 510 :
Omnia quæ B. Wibertus legali testamento delegavit commissæ sibi Ecclesiæ Dei, Imperialis et Apostolicæ manus Adstipulatu fecit perpetualiter corroborari.
Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 6 :
In cujus traditionis Charta sic subscriptum est : Actum Liptinas villa publica, etc. et in Stipulatione, Signum, inquit, Karlomanni Majoris domus, qui hanc donationem fecit, firmavitque.
Alia apud Baldricum in Chron. Cameracensi lib. 1. cap. 27 :
Præsens donatio a me facta omni tempore firma et inviolata permaneat Stipulatione subnixa idoneorum testium, Domini videlicet Vindiciani Episcopi, etc.
Charta Friderici I. Imp. ann. 1154. pro Guillelmo Episcopo Tricastinensi, apud Sammarthanos :
Verumtamen quia tantæ rei firmitas Imperiali autoritate muniri desiderat, sancimus et concedimus eidem sanctæ Dei Ecclesiæ, Stipulatione equidem nostra subscripta, Guillelmo ejusdem Ecclesiæ Episcopo et successoribus ejus, dominium prædictæ scilicet civitatis, etc.
Ubi Stipulatio nihil aliud est quam subscriptio. Id præterea adstruit vox subnexa, quæ eadem est, qua indicatur subscriptionem subdi. In Notis Tyronis pag. 110. habetur Stipulatione subnexa, ut in veteribus Tabulis apud Vadianum pag. 52. 53. et aliis quæ exstant in Chartis Fuldensibus et Alamannicis. Charta ann. 579. apud Perardum pag. 6 :
Stipulatione et sponsione pro omni firmitate sucnexsa.
Verum interdum vox subnixa, pro subnexa scribitur. Scripturam veritate subnixam dixit Lex 4. Cod. Th. de Fide testium : ut Baldricus Noviom. lib 3. cap. 39 :
Conventionem sacramento subnixam.
P. Carpentier, 1766.
Charta Ruothardi ann. 7. Conr. in Franc. orient. :
Et ut hæc nostræ donationis auctoritas perpetualiter inviolabilis permaneat, manu propria illam roboravimus et manibus parentum cæterorumque fidelium firmari fecimus Stipulatione subnixa.