« Stragulum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 607c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRAGULUM
STRAGULUM, Stragula, Stragulare. Papias :
Stragulum, vestis discolor plumario opere facta ; hinc Stragula vestis, stragulare, variare.Gloss. Arabico-Lat. :
Stragulo, vario.Hinc Decreta Colomani Regis Hungariæ lib. 1 :
Nullus qui Clericus æstimatur, vestibus utatur laicalibus, utpote fisso pellicio, vel tunica sparsa, manica rubra, Strangula, vel viridi manica, aut chlamide, caliga, seu joppa, etc.Ubi legendum Stragulata. Testam. S. Remigii apud Miræum tom. 1. pag. 2. col. 2 :
Futuro Episcopo successori meo.... relinquo Stragula columbina duo, etc. Stragulum Hispanicum unum, in Vita S. Ansegisi sæc. 4. Benedict. part. 1. pag. 634.
P. , 1766.
◊ Glossæ Bibl. MSS. anonymi
ex Bibl. reg. : Stragulum, vestis est discolor, quæ manu artificis diversa varietate distinguitur ; dictum autem sic, quia in stratu et in amictu aptum...... Et inde dicitur Stragulare, i. variare : unde Stragulata vestis, i. variata, vel varietate texturæ distincta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stragulatus Pannus, Diverso colore variatus. Charta ann. 3. Henrici VI. Reg. Angl. apud Madox
in Form. Anglic. pag. 145 : Et prædictus Ricardus habebit de præfato Willelmo Skrene et hæredibus suis quolibet anno durante termino prædicto Pannum Stragulatum continentem xx. rayes, et unam virgam et dimidiam panni coloris.Hinc
Stragulati, Radiati, vel Birrati, seu potius Barrati fratres, dicti olim
Carmelitæ, quod vestibus diverso colore variatis uterentur : donec Martinus PP. ann. 1279.
nomen eorum mutavit et habitum, convertens vestes stragulatas in capas albas,
Carmelitarum indita appellatione. Vide Walsinghamum ann. 1282. supra Birrati,
in Birrus.