« »
 
[]« Straneus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 608b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRANEUS
STRANEUS, pro Extraneus, Anglis Strange, in Legis Ripuar. Cod. Corbion. tit. 4. haberi, ubi alii Extraneus præferunt, monet Steph. Baluzius. Habetur etiam in formulis Andegav. n. 32. 44. Angli etiamnum a stranger dicunt.
P. Carpentier, 1766.
Ital. Strano. Constit. MSS. Alf. reg. Aragon. ann. 1419 :
Quod homines Stranei non possint habere in Cathalonia beneficia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stranius, Eadem notione. Jac. de Voragine in Chron. Januensi apud Murator. tom. 8. col. 31 :
Ad præsens autem hoc dixisse sufficiat, quod quatuor modis ostenditur, quod illæ fuerunt reliquiæ, quas Januenses de Strania terra detulerunt, et fuerunt reliquiæ S. Joannis Baptistæ.