![[]](img/image.png)
STRANEUS, pro Extraneus, Anglis Strange, in Legis Ripuar. Cod. Corbion. tit. 4.
haberi, ubi alii Extraneus præferunt, monet Steph. Baluzius. Habetur etiam in
formulis Andegav. n. 32. 44. Angli etiamnum a stranger dicunt.
P. , 1766.
◊ Ital. Strano.
Constit. MSS. Alf. reg. Aragon. ann. 1419 : Quod homines Stranei non possint habere in Cathalonia beneficia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stranius, Eadem notione. Jac. de Voragine in Chron. Januensi apud Murator. tom. 8. col.
31 : Ad præsens autem hoc dixisse sufficiat, quod quatuor modis ostenditur, quod illæ fuerunt reliquiæ, quas Januenses de Strania terra detulerunt, et fuerunt reliquiæ S. Joannis Baptistæ.