« »
 
[]« 1 strator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 610a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRATOR1
1. STRATOR, Equorum curator, domitor. Gl. MSS. Regiæ : πωλοδάμνης, ὁ στράτωρ, ὁ τοὺς πώλους δαμάζων. Catholicon parvum :
Stratores, i. compositores. Stratores etiam a sternendo dicuntur, quia custodientes in carcere reos, condemnatos puniebant. Vel Stratores dicuntur isti, qui stabulis vel equis stantibus in eis præsunt.
Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Strator, apaiseur, enseleur, accravanteur. Paulus Warnefridus lib. 4. de Gestis Longob. cap. 27 :
Equus ejus in portæ medio concidens, quamvis calcaribus stimulatus,[] quamvis hinc inde ab Stratore verberibus cæsus, non poterat elevari.
Stratorum munus fuisse, equos Imperatoris curare, auctor est etiam Ammianus lib. 29. sic dicti, quod equum domini sternerent, vel ei sellam et stragulum injicerent. Papias : Stratores, compositores sellæ regiæ. Gloss. Lat. Gr. : Sterne equum, ἐπίσαξον τὸν ἵππον. Sternit, στρωννύει ἵππον. Eorum etiam munus fuit, dominos, equum inscensuros, manu erigere et allevare, unde ἀναϐολεῖς dicti. Evagrius lib. 3. cap. 25 :
Ἀναϐολεῖ δὲ οὐϰ εἰοθώς χρῇσθαι τῷ ἵππῳ προσήλατο.
Sugerius in Ludov. VI. pag. 318 :
Barones vero Ecclesiæ nostræ feodati, et Castellani nobiles, Stratores humillimi pedites eum equitantes fræno deducebant.
Sed consule, si lubet, quæ de Stratoribus observavimus ad Cinnamum pag. 475. Vide Marpahis, et Gloss. med. Græcit. voce Στράτωρ, col. 1463.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stratorem a Marescalco distinguit Pactus Leg. Sal. edit. Eccardi tit. 11. § 6. ita ut Marescalcus is esse intelligatur, cui omnium equorum cura commissa erat ; Strator vero qui sternendis tantum equis et domino adducendis præerat :
Si quis Majorem, Infestorem, Scantionem, Mariscalcum, Stratorem, etc. furaverit, etc.
Stratores, præterea appellati in exercitibus, qui castra præibant, ut loca accommodatiora ad exercitum traducendum facerent, et idonea castris præpararent. Vide easdem Notas ad Cinnamum.
Strator, Marescalcus, qui stratoribus seu exercitus vel castrorum metatoribus præest. Ordericus Vitalis lib. 11 :
Robertum autem de Monteforti honorifice suscepit, et nesciens qua de causa natale solum dimiserit, quia Strator Normannici exercitus hæreditario jure fuerat, inter præcipuos sublimavit.
Neque aliter accipiendi videntur Stratores apud eumdem scriptorem, locis aliis, quam pro copiarum militarium ductoribus præcipuis. Lib. 10. pag. 778 :
Interea Ravendinos Imperatoris Alexii Protospatharius, aliique Stratores navigio venerunt.
Infra :
Buamundus, ut ea, quæ gesta retulimus audivit, Stratores scilicet Augusti, et omnes Francos cum suis copiis pontum carinis sulcasse comperit, etc.
Lib. 11 :
Rex autem exercitum Angliæ convocavit,..... ibique castris constructis, Stratores cum familiis suis tribus mensibus dimisit.
Erchembertus in Hist. Longob. cap. 15 :
Radelgisus invitatus, et a suis Stratoribus fraude suasus Salernum quasi capturus adventavit.
Otto Frising. de Gestis Friderici I. Imper. apud Murator. tom. 6. col. 724 :
Juxta ecclesiam B. Petri procurrentes, quosdam ex Stratoribus qui remanserant, in ipsa sacrosancta ecclesia necare non timuerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stratores, Qui ad probandos equos, ex provinciis adducendos, mittebantur, in Cod. Theod. leg. 4. tit. 8. lib. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stratores, dicti etiam carcerum Custodes, in eod. Cod. leg. 1. tit. 3. lib. 9. Vide ibi Gothofredum.
Stratores Laguncularum, apud Hierem. cap. 48. 12. Paratores craterum, apud auctorem Mamotrecti, ubi codex editus male præfert carcerum. Stratores laguncularum, i. Compositores, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm.
L. Henschel, 1840–1850.
Stratores in familia ecclesiæ Ravennatis. Locum vide in Staurophorus et mox Stratura 2.