« »
 
[]« Stremita » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 611c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STREMITA
STREMITA, Conclamatio ad arma, Gallice Alarme. Vide supra Stormus et Stramita. Statuta Vercell. lib. 1. fol. 22 :
Et quod communia illorum quatuor locorum proximiorum nemori comburenti teneantur pulsata Stremita currere ad extinguendum ignem.
Ibid. lib. 4. fol. 115. v° :
Item quod omnes homines civitatis et districtus Vercellarum teneantur ire ad cridas et Stremitas, quas audirent fieri alicubi in districtu Vercellarum, occasione prædictorum baruderiorum et predonum cum armis et sine armis, secundum quod parati essent.
Hist. Dulcini hæresiarchæ apud Murator. tom. 9. col. 432 :
Postea congregati et in se reversi, fecerunt rumorem et pulsaverunt ad Stremitam. Quidam autem juvenes de Moxo, pauci tamen, audita Stremita, cururrerunt, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Strumita, Eodem significatu, in Annal. Genuens. Bartholomæi Scribæ ad ann. 1241. apud Murator. tom. 6. col. 490 :
In ipsis (galeis) tamquam ad clamorem et Strumitam viri probi ascenderunt, etc.
Ibidem col. 495 :
Subito velut ad Strumitam universi de civitate arma viriliter assumentes, etc.
Rursum col. 531 :
Campanæ S. Mariæ de Vineis fuerunt ad Strumitam pulsatæ.
Vide Strumum.