« »
 
[]« 1 strena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 611c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRENA1
1. STRENA. Gloss. Gr. Lat. : Εὐαρχισμός, Strena. Falcandus de Calamit. Siciliæ, de Maione Amiralio :
Falsum enim quidquid ipse cædisque factæ socii adversus Admiratum confinxerant, nec illum inventa in thesauris ejus diademata sibi præparasse, sed Regi, ut eadem in Calendis Januarii Strenarum nomine ei transmitteret.
S. Maximi Taurin. Homil. 5. de Kalendis Januarii :
Illud autem quale est, quod surgentes mature ad publicum, cum munusculo, hoc est cum Strenis, unusquisque procedit : et salutaturus amicum, salutat illum præmio, antequam osculo.
Vide Strenua, et Strina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Strena, Munus quodvis. Concil. Mexic. ann. 1585. inter Hispan. tom. 4. pag. 369 :
Ne quisquam ecclesiasticus....... pacta, conventionesve faciat, aut pecunias promittat, aliave Strenarum nomine, si [] præbenda obtineatur,..... aut ad obtinendum favorem quorumcumque aulicorum... qui præsentationes hujusmodi conferre debent.
Eo etiam nomine appellantur munuscula quæ Cardinalibus recens electis offeruntur. Vide Notas Godefredi ad Hist. Caroli VIII. Reg. Fr. pag. 713. et infra Strenare.
Strenæ Diabolicæ, in Concil. Autisiod. can. 1. Vide Kalendæ.