![[]](img/image.png)
STRINA, Strinna, Tributi, seu vectigalis species apud Dalmatas et Croatas, quod
Venetis vel Hungariæ Regibus, quibus subinde paruere, vice ultroneæ pensitationis, ac
strenarum, (unde vocabuli
etymon) pensitabatur. Nam auctor est Constantinus Porph. lib. de Adm. Imp.
cap. 29. Basilium Imperatorem auctorem fuisse Dalmatis, ut quæ Prætori solvebant, ea
Slavis darent pacis causa, et Prætori exiguum illud penderent, quo debitam Romano Imperio
subjectionem testarentur. Ugutio :
![[]](img/image.png)
Strena, quod vulgo dicitur Strenna, scilicet quod datur alicui in Kalendis Januarii.Charta ann. 1133 :
Tolta, quæ apud Commune erat pro urbe reparanda, et aliis expensis fiendis et Strina Venetis danda, etc.Charta Seb. Ziani Ducis Venetor. pro Civibus Tragur. ann. 1147. apud Jo. Lucium lib. 3. de Regno Dalmat. cap. 10 :
Nolumus, ut aliquo modo offendantur neque tollatur eis aliqua inconsueta Strinna, nisi quam ipsi sponte dare voluerint.Statuta Ragusii lib. 7. cap. 56 :
Volumus, quod si aliqua navis, vel lignum, in quo essent mercatores, darent aliquid alicui pro Strina, vel pro pedochia, vel aliquid aliud, etc.Vide Strena.