![[]](img/image.png)
STRETEWARD, Viarum custodia, seu Jurisdictio, viaria, nostris Voirie.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 187 :
Præterea idem Comes dedit præfato Nigello Constabulario suo le Streteward et Marketzeld in omni terra pertinente de Haulton, et omnia animalia fugitiva, Gallice WeytheInfra :(f. Weife)in toto Hundredo de Halton.
Et valent per annum le Streteward, et le Marketzeld 18. sol. et obol.Placitum apud Cestriam in Nomolex. Anglic. Th. Blount ann. 14. Henrici VII. Reg. :
Per Streteward Johannes Stanley Ar. clamat quod servientes pacis et ministri sui infra feodum de Aldford capere debent de qualibet fuga catallorum iv. denar.