« »
 
STRICTURA 1, STRICTURA 2, STRICTURA 3, STRICTURA 4, STRICTURA 5.
[]« 1 strictura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRICTURA1
1. STRICTURA. Gloss. Isid. : Alopecia, passio Stricturæ. Ita etiam lib. 4. Orig. cap. 8. Gloss. vet. Sangerm. n. 501 : Alocipia est capillorum fluor circumscriptus, quem Græci Psilosin vocant. Est autem passio Stricturæ. Qua ultima voce significari opinor vehemens capillitii continue pectendi desiderium ex immoderata cutis prurigine ortum. Stricturam videntur dixisse, ut et Strigilem, a Stringendo. Est autem strigilis, instrumentum quo corpus distringimus, id est, radimus ut equos : atque propter similitudinem usus ad alia transfertur, ut ad pectines, monente Martinio in Lexico. Strigilibus utebantur veteres ad fricanda et polienda corpora in balneis ; de iis passim mentio occurrit apud Scriptores Latinos. Vide D. de Montfaucon in Antiquit. Expl. ubi de balneis et eorum supellectili. Italis Strettura est præsuffocatio, suffocatio. Alias Strictura, dicitur τὸ ἀπὸ τοῦ σιδήρου πίπτον, ὥσπερ σπινθῆρες, in Glossar. Latino-Græc.
[]« 2 strictura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRICTURA2
2. STRICTURA, σφίξις φῦσα χαλϰέων. Glossar. Lat. Gr. Follis.
[]« 3 strictura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRICTURA3
3. STRICTURA, Via stricta. montium fauces, Gall. Détroit. Sicardi Episc. Cremon. Chron. apud Murator. tom. 7. col. 609 :
Restanus vero dominus illorum cum magno exercitu in Strictura montium transitum prohibebat, dicens quod non transirent nisi centum summarios auro et argento oneratos darent.
Vide Stricta et Strictum.
[]« 4 strictura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRICTURA4
4. STRICTURA, Tributum, pensitatio. Præceptum Henrici Imp. ann. 1023. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 143 : []
Theloneum videlicet juxta antiquas antecessorum nostrorum concessiones, ab eis vel eorum hominibus per omnes regni nostri fines, neque in urbe, neque in via, neque ad pontes, seu aliquæ Stricturæ, nullomodo accipiantur, vel quærantur.
Vide Districtus.
[]« 5 strictura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 614a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRICTURA5
5. STRICTURA est Terra ferri in massam cocta. Glossar. vetus ex Cod. reg. 7613.