« »
 
[]« Structuarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 616c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRUCTUARIUS
STRUCTUARIUS, Structurarius, Cui ædificiorum cura demandata est, idem etiam qui alibi Cellerarius dicitur. Excerpta ex Necrolog. sancti Michaelis Hild. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 105 :
Feria secunda post octavas Paschæ servabitur memoria dom. Henningi Episcopi Hildeneshemensis,...... pro qua Structuarius majoris Ecclesiæ pro tempore dabit nobis tria talenta.
Charta Johannis Episc. Havelberg. ann. 1396. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 298 :
Volumus... quod Structuarius, quem pro monasterii nostri structura et aliis pronarratis de consensu præpositi, prioris et capituli nostri elegerimus, etc.
Ibidem pag. 299 :
Ordinavimus ut præpositus, prior et duo de capitulo cum Structurario senioris ac nostri successorumque nostrorum deputati Wilsnach conveniant, proventus ipsos trifarie dividendo...... Structurarius pro structuris monasterii, ut præmissum est, tertiam tollet partem.... Cum autem Structurarius ad sui officii exsecutionem, secundum nostri nostrorumque successorum...... voluntatem, ut præmissum est, faciendam, pecuniis indiguerit, pecuniarum juxta sui indigentiam tollet summas, etc.