« »
 
[]« Subboscus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 625b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBBOSCUS
SUBBOSCUS, Silva cædua, Gall. Bois taillis : Anglis Underwood : Subbois, apud Rastallum in verbo Haybote : quia quod cæditur in silvis, majoribus arboribus subest. Fleta lib. 1. cap. 24. § 8 :
Non sint hayæ, (in viis regalibus) fossati, Subboscus, aut dumeta.
Adde § 9. et lib. 2. cap. 41. § 5. Monasticum Angl. tom. 2. pag. 553 :
Quod Prior hospitalis et successores sui in perpetuum, per se et servientes suos de Buckland, percipiant qualibet septimana tres carrectatas Subbosci infra parcum suum, etc.
Charta Roulandi Conventr. Episc. apud Madox Form. Anglic. pag. 71 :
Cum Willelmus Knyght..... concesserit..... prata, pascuas, boscos, Subboscos, pasturas, decimas, etc.
Occurrit præterea in Legibus forestarum Canuti Regis cap. 28. in veteri Charta apud Edoardum Bissæum in Notis ad Nicol. Uptonum pag. 86. et in Chronologia Augustinensi Cantuar. pag. 2294. Vide Prisæ.
Subnemus, Eadem notione. Rogerus Hovedenus pag. 784 :
Qui autem forisfecerit in foresta... sive per culpationem de Subnemore, sive per essartum, etc.