« 2 sublimare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 631b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBLIMARE22. SUBLIMARE, In sublime ferre, extollere, sublimem facere.
Quos magistri equitum ac peditum pompa Sublimat, in Cod. Theod. lib. 8. tit. 5. de Cursu leg. 44. Capitul. lib. 7. cap. 143 :
Sed quia, Deo auxiliante, per merita et intercessionem sanctorum servorumque Dei, quos Sublimare et honorare curavimus, etc.Chron. Pisanum apud Murator. tom. 6. col. 105 :
Urbem Pisanam in tantum honorem non esse Sublimandam, et ei satis sufficere, si patrum suorum honore contenti fuerint.Charta ann. 1038. ex Schedis Præs. :
Ego Hugo vocitatus in sancta sede Dignensi officio præsulatus gratia Dei Sublimatus.Instr. ann. 1523. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 322 :
Ut omnimodo regia sua dignitas fidelem nostrum animum, personam suam regiam atque nomen Sublimandi, etc.

