![[]](img/image.png)
SUBSTUS, Idem videtur quod supra Substemnium. Chron. Hartm. Schedelii ad ann.
1459. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 397. col. 1 :
Recepit ergo pulveres bombardarum et pixidarum spargens hinc inde in castro ad scamna et Subtus, similiter ad lectos ac alia loca exiens de nocte.Si a lectis distinguere velis, de quavis supellectili in qua quis substat potes intelligere.