« »
 
[]« Subterratio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 641a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBTERRATIO
SUBTERRATIO, Suplicium apud nostros aliosque usitatum olim, quo feminæ capitalis criminis reæ humo vivæ mandabantur. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1308 :
Circa hoc tempus captus est dominus de Ulmeto prope Corbolium, miles satis nobilis et dives, et ductus est Parisius in castelleto districtoque carceri mancipatus... Causa fuit quia uxorem suam nobilem dominam, moribus gratiosam, filiam domini Matthæi de Tria senioris,... ob amorem inordinatum suæ concubinæ, procuraverat veneficiis vel maleficiis....... occidi vel extingui, secundum judicium medicorum. Ob hoc igitur dicta concubina et quædam aliæ criminis hujus fautrices et reæ Parisius ductæ vitam turpiter amiserunt ignis combustione vel Subterratione, prout dignæ erant.
Vide supra Fossa 1. Humari et Infoditus. Haltaus. Glossar. Germ. col. 117.