« »
 
[]« Suburbanum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 643c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBURBANUM
SUBURBANUM, Prædium, quod ad urbem est, προαστεῖον, in Gloss. Auctor Mamotrecti ad c. 30. Numeror. :
Suburbanus, a, um, quasi sub urbe, sicut sunt burgi.
Suburbanum prædium
, apud Varronem et Columellam lib. 1. cap. 1. Utitur etiam Cicero non semel. Senator lib. 3. Ep. 53 :
Quamvis Romana civitas aquis abundet irriguis, sitque fontibus gaudens, reperiuntur tamen plurima Suburbana, quæ hanc videantur desiderare peritiam.
Synodus Romana in causa Formosi PP. cap. 8 :
Ut patrimonia, seu Suburbana atque massæ et colonitiæ, etc.
Acta SS. Martyrum Numidarum 30. April. n. 2 :
Venerunt in locum, qui appellatur Magnus, cui est Cirthensis Coloniæ Suburbana vicinitas.
Utitur passim Willelmus Tyrius. Adde Gregor. Turon. [] lib. 2. de Mirac. cap. 32. de Gloria Confess. cap. 58. Vide Proastium. S. Hieronym. Epist. 16 :
Suburbanus ager vobis pro Monasterio fuit, et rus electum pro solitudine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Suburbanum, Urbis territorium, tractus urbi subjectus. Jonas in Vita S. Eustasii Luxov. sæc. 2. Bened. pag. 122 :
Itemque in Suburbano Bituricensis urbis vir venerabilis Theodulfus..... monasteria ex regula Columbani omni religione pollentia construxit, primum in insula supra fluvium Milmandram, etc.
Vita sancti Ebrulfi sæc. 1. pag. 367 :
Hunc (Ebrulfum) Dei famulum monachis patre suo destitutis abbatem præficere decreverunt in Suburbanis Ambianensium, ubi Fuscianus et Victoricus glorioso certaverunt martyrio.
Quod monasterium duabus leucis ab Ambiano distat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Suburbium, Pari similiter notione. Vita S. Salabergæ sæc. 2. Bened. pag. 426 :
Cœnobium puellarum in Suburbio Lingonicæ urbis in hæreditate vel successione paterna conatur exstruere.
Occurrit in Charta S. Eligii ibid. pag. 1091. Mirac. S. Marculfi sæc. 4. part. 2. pag. 525 :
Inde ergo in crastino egressi, per Ribodimontem et munitionem, quæ Francorum-curtis dicitur, in Suburbium Laudunense in villam quæ Vallis vocatur, venerunt.
Adde sæc. 5. pag. 768.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Suburbe olim, nunc Faubourg. Reg. B. Cam. Comput. Paris. fol. 152. v° :
L'an de grace 1302. fu ordenée une suvention en la ville de Paris et ès Suburbes...... de toutes gens, qui avoient 500. livres Tour. de meuble, 25. livres Tour. et dou plus, plus.
Occurrit præterea in Ordinat. reg. Franc. tom. 2. pag. 533. tom. 5. pag. 535. et 536. et tom. 6. pag. 296.