« »
 
[]« Sucus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 646b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUCUS
SUCUS, Stercus, lutum, cœnum. Litteræ ann. 1345. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 158 :
Item. Quod possint et valeant dictum castrum S. Genesii, videlicet plateas et carreyrias et pontes facere mundare et auferre femoria, Sucos et alias orduras prout indigebunt.
Ubi Cl. Editor legendum suspicatur Sutos, qua voce stabulum porcorum intelligeretur, quod Occitani etiamnum Soute appellant : at nihil immutandum arbitror ; neque enim de Stabulis porcorum, sed de quovis stercore vel luto hic sermo fit. Vide Succus et Sucerda.