« Suda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 646b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUDA
SUDA, Fossa, seu potius vallum, vel sudes, quibus vallum ipsum et castra muniuntur, ut
apud Ammianum lib. 15 :
Vallo Sudibus fossaque firmato.Ethelwerdus lib. 1. ann. 449 :
Tum astuta gens Scottorum gnara quid faceret pro imminente muro, ac Sudæ profundo saltu, ferreos in mensura arte mechanica struunt aculeos, superstantesque muro deorsum trahentes avide interimunt.Lib. 4. cap. 2. ann. 867 :
Centurias congregant non parvas, visitant hostes jam morantes in Suda, alternatim concitant iras, etc.Cap. 3 :
In eodem anno(894.)Danaa Suda in Beamfleote loco experto nutu ab incolis ruit, amnilem in se dividunt thesaurum.
◊ Sic Græci recentiores vocem, σοῦδα, usurpant interdum pro fossa, interdum pro vallo et sudibus fossam
munientibus. Chronic. Alexandrinum pag. 906 :
Καὶ ἤγαγεν τὰ μαγγανιϰὰ ἀπὸ τοῦ τείχους ἃ ἦν παραστήσας, ϰαὶ τὴν σοῦδαν ἣν ἐποίησεν, ϰαὶ ἤρξατο ϰαταλύειν τοῦς πυργοϰαστέλλους οὓς ἐποίησαν, ϰαι τῇ νυϰτὶ ἔϰαυσεν τὸ σουδάτον αὐτοῦ, ϰαὶ τοὺς πυργοϰαστέλλους,etc.Ubi σουδάτον idem est quod recentior Latinitas Vallatum vel Palatum vocavit, seu Palicium. Scylitzes pag. 660 :
Καὶ γενόμενος ἄχρι τῆς λεγομένης μεγάλης σούδας :alii Codd. habent τάφρου. Joannes Cananus pag. 189 :
Ἕστησαν περιέργως εἰς τόπον, ἐν ᾧ σοῦδαν οὐϰ εἶχεν ὁμοίαν σουδῶν ἑτέρων, ἀλλα ϰεχαλασμένη ὑπῆρχεν, ϰαὶ ἐϰ πάλαι γέμουσαν χῶμαν,Occurrit in Tacticis Leonis Imper. non semel, apud Constant. de Administr. Imp. cap. 42. pag. 132. et in Tacticis, Nicetam, etc. Hinc forte Σουδί appellatum Orontis fluvii ostium, de quo egimus ad Alexiadem Anneam pag. 368. ubi editio Hoescheliana habet σούδη, quasi profundioris fossæ speciem prætulerit. Vide Glossar. med. Græcit. voce Σοῦδα, col. 1409.etc.
Suda. Chronica Pisana Ughellana ann. 1115 :
Quarta vero civitatula, quæ circa regiam Sudam, quæ Cassaron dicitur, erat constructa.Annal. Barens. ad ann. 1042 :
Coadunavit omnem exercitum Græcorum et fecit Suda in loco, qui dicitur Tara.Castrum sudibus, seu vallo et fossa munitum intellige. Pro Stabulo porcorum occurrit infra in Sudis. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sudatus, Sudibus armatus vel ornatus, Johanni de Janua, unde Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Sudatus, Garniz de pelz, i. sudibus.