« »
 
[]« 1 suffectus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 647b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFECTUS1
1. SUFFECTUS, Latinis, qui pro alio substituitur. Novella Valentiniani de Episcopali judicio :
Ii autem, qui intra decennium transactum a die latæ hujus legis Diaconi ordinati sunt, Suffectos pro se dare debebunt, etc.
Vide Brisson. de verbor. signific. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 20 :
Unde quia necesse est, ut illi præbeant ex ratione Suffectum, unde meruisse lætantur absolutionis statum.
Ubi Fori Hispanici habent al servitio.