![[]](img/image.png)
1. SUFFECTUS, Latinis, qui pro alio substituitur. Novella Valentiniani de Episcopali judicio :
Ii autem, qui intra decennium transactum a die latæ hujus legis Diaconi ordinati sunt, Suffectos pro se dare debebunt, etc.Vide Brisson. de verbor. signific. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 20 :
Unde quia necesse est, ut illi præbeant ex ratione Suffectum, unde meruisse lætantur absolutionis statum.Ubi Fori Hispanici habent al servitio.