« Sultanus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 653b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SULTANUS
SULTANUS, Soldanus, apud Turcos est supremus Princeps : unde Nicephorus Briennius
lib. 1. n. 9. et ex eo Scylitzes, ut et Leunclavius in Pandecte Turcico n. 235. et
Vaterius in Præfat. ad El-Macinum, vocem Turcicam esse opinati sunt, significareque aiunt,
παντοϰράτορα, ϰαὶ βασιλέα βασιλέων, et hunc titulum
primum sibi arrogasse Tangrolipecem, post fugatos Saracenos, eorumque Principem Masgudum
ann. 1055. At longe ante hæc tempora Sultanorum mentio fit, nempe sub Basilio
Porphyrogenito, apud Constantin. lib. 2. de Themat. cap. 11. Scylitzem et Zonaram. Quin et
vocem esse Persicam probat vetus numisma Chosrois, Cabadæ filii, Regis Persarum, a
Santamantio et a nobis in Dissertat. 16. ad Joinvillam descriptum, in quo Assoltan
inscribitur, id est, Rex Regum ; quem titulum sibi arrogat in Epist. ad Justinianum
Imper. apud Menandrum Protectorem Ecl. 1. ut et alter Chosroës apud Theophylactum
Simocattam lib. 4. cap. 8. lib. 5. cap. 13. Aythonus cap. 25 :
Agareni Imperatorem sibi elegerunt quemdam de progenie Mahometi, ipsum vocaverunt Caliph, et ordinaverunt, quod sedem haberet in Baldach opulentissima civitate : in quolibet vero aliorum regnorum, quæ subjugaverunt Agareni, constituerunt unum dominum, quem vocaverunt Soldan.Auctor Historiæ Hierosol. :
Sicut Principes vestri, vel Imperatores dicuntur, vel Reges ; sic apud illos qui præeminent, Soldani, quasi soli dominantes vocantur.Ita apud Ordericum lib. 11. pag. 828 :
Soldanus dicitur quasi solus dominus, quia cunctis præest Orientis Principibus.Sed de Sultanis plura congessimus ad Joinvillam, quo lectorem remittimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sodannus, apud Jac. de Vitriaco lib. 3. Histor. Orient. tom. 3. Anecd. Marten. pag. 274 :
Est autem in medio Nili ante Damiatam firmissima turris erecta, a cujus pede duæ maximæ catenæ ferri usque ad muros civitatis contra turrim Sodanni protenduntur, ne pateat navigio intrantibus vel egredientibus Ægyptum, nisi de licentia Sodanni.
Soldanus, Moneta Sultanorum. Willelmus de Nangiaco in S. Lud. Vita ann. 1249 :
Promisit quod viginti duo millia Soldanorum Soldano daret.Occurrit hac notione apud Vincent. Bellovac. lib. 31. cap. 140. 143. 144. 150. lib. 32. cap. 54. et in Chr. Corn. Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 77.
Soldanatus, Soldani dignitas, apud Will. Tyrium lib. 4. cap. 11. lib. 18. cap. 9.
Soldanaria, Eadem notione. Chronicon Nangii ann. 1290 :
Filium suum...... fecit loco sui principatus Soldanariæ gubernaculo sublimari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soldania, Eodem significatu. Jac. Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1289. apud Murator. tom. 6.
col. 597 : Alfis Soldanus Ægypti a suis plus amicissimis et privatis tossicatus fuit, et obiit. Et filius ejus in Soldania et dominio Ægypti successit.
Soldanus Curiæ Romanæ, Præfectus palatii, Magistratus cui carcerum
custodia commissa, meretricum et quarumdam rerum criminalium judex.
Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 3 :
Circa Pontificem aliquando ante, aliquando post, equitabit Marescallus, sive Soldanus curiæ, cum duobus sacculis pecuniarum ante sellam, et projiciet super populum ad pressuram dimovendam.Vide sect. 5. Promotiones Concilii Pisani :
Si præsentare se, aut ad Monasteria reverti contempserint : de mandato prædictorum superiorum suorum per Soldanum carceri mancipentur.Ita habent omnes editiones. Vide Octavium Vestrium lib. 2. de Judic. Aulæ Romanæ cap. cujus titulus est :
De judice Marescalli urbis, quem hodie Turris novæ Judicem vocamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soldanus, Idem qui Syndicus. Vide ibi.