« Sundrialis » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 656c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUNDRIALIS
SUNDRIALIS, Idem quod Dominicatus, ni fallor, ad domanium pertinens ; et quidem
massaricio opponi videtur Sundrialis, ut et Dominicatus. Vide
Massariticum. Charta ann. 782. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. ævi
col. 238 :
Id est, sala unam Sundrialem, seu et unam casa massaricia ;..... et in omnibus ad prædicta sala vel casa massaricia pertinente... Pro quibus recepi... in cambium casella Sudriale,..... et duas casas massaricie....... Ipsa suprascripta casella Sundriale, etc.Alia ann. 794. apud eumd. tom. 5. col. 620 :
Quantum ad ipse suprascripte case et pertinentes, vel in jam dicte casas abere videor, tam Sundrialibus casis et rebus, quam et massariciis.Vide supra Sondrum.