« »
 
[]« Superfusio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 663a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERFUSIO
SUPERFUSIO, Profusio, Perfusio, cum vinum et aqua post communionem Sacerdotis calici a ministro infunduntur. Synodus Bajocensis ann. 1300. de Presbytero, qui duas Missas eodem die celebrat :
Celebraturus quoque secundam Missam, vinum Superfusionis non sumat ; sed ministro habenti bonam conscientiam conferat.
Aliis verbis Synodus Coloniensis ann. 1280. cap. 6 :
Et tunc in prima Missa post perceptionem Sanguinis, non utatur ablutione vini et aquæ ; sed reservet in tuto ac honesto loco, et eam accipiat in secunda Missa, vel det honestæ personæ jejunæ, quam noverit ad hoc esse paratam.
Synodus Nemausensis ann. 1284. cap. de Eucharistia :
Præcipimus etiam, quod in Calice magis de vino quam de aqua ponatur, et quod Sacerdos, postquam totum acceperit Corporis et Sanguinis Christi Sacramentum, duas receptiones faciat juxta consuetudinem Ecclesiæ Nemausensis, videlicet primam de vino puro tantum, secundam de vino et aqua, et cum ista secunda simul Perfundat digitos super calicem, et postea recipiat : nisi cum eodem die aliam Missam debuerit celebrare, quia tunc non debet recipere nisi sanguinem : quod si faceret, secundam celebrationem impedit.
Cap. de celebrat. Missarum :
Tamen si in prima Missa post receptionem corporis Christi et sanguinis Profusionem acceperit, non debet secundam Missam in prædictis casibus celebrare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Profusio. Concil. Tarracon. ann. [] 1329. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 287 :
Quandocumque vero duas Missas celebrari contigerit, sacerdos caveat, ne post sumptionem sanguinis in prima Missa, vinum Profusionis accipiat.
Ita
Calicem Profundere, in veteri Pœnitentiali MS. de Presbytero :
Qui non Profuderit calicem in fine solennitatis, 30. dies pœniteat.
Ubi
Calicem Perfundere dixit Petrus Damianus lib. 5. Epist. 18 :
De celebrandis vero Missarum solenniis nos hanc regulam in disciplinatis Ecclesiis et didicimus, et tenemus, ut calicem differamus in Missarum fine Perfundere, si nosmetipsos eodem die sacrificium denuo speramus offerre : alioquin quandocumque sacras hostias immolamus, in fine calicem semper Perfundimus. Porro sive jejunamus, sive reficimur, hanc Perfundendi regulam non mutamus. Quod autem perhibes quosdam dicere, quia postquam Perfundit calicem, non est dicendus jejunus, etc.
Capitula Theodori Archiep. Cantuar. cap. 55 :
Qui perfundit calicem, dum solennitas Missæ celebratur 50. dies pœniteat.