« »
 
[]« Supergredi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 663b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERGREDI
SUPERGREDI, Gr. ὑπερϐαίνειν, Transilire, despicere, nihil curare, efferre se super aliquem. Capitul. lib. 7. cap. 175 :
Ut nullus Episcopus alterius Episcopi plebes usurpet, aut alium conculcet Episcopum vel Supergrediatur.
Vetus S. Irenæi interpres lib. 1. cap. 8. n. 1 :
Ordinem quidem et textum Scripturarum Supergredientes, etc.
Idem lib. 4. cap. 19. n. 1 :
Supra enim Deum factæ sunt cogitationes ipsorum, Supergressi cordibus suis ipsum magistrum, suspicione quidem superelati et Supergressi, veritate autem declinantes a vero Deo. Supergredi leges,
eas transgredi, violare, apud eumdem lib. 5. cap. 26. num. 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Surmarcher, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1451. ex Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 104 :
Icellui Gerard respondi que ledit Olivier vouloit tousjours Surmarcher chacun.