« »
 
[]« Supertotus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 671a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERTOTUS
SUPERTOTUS, Vestis species, quam itinerantes supra omnia consueta vestimenta superinjiciebant. Statuta Ordinis S. Benedicti in Provincia Narbonensi ann. 1226. cap. 16. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 36 :
Illas quidem vestes, quæ vulgo Balandrava, et Supertoti vocantur, et sellas rubeas, et fræna et calcaria deargentata penitus amputamus.
Sed videtur legendum Supercoti, Gall. Surcots, de quibus in Surcotium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil est cur Supertoti in Supercoti corrigas : ut enim Surcots, quia cotis addebantur, Surtouts perinde Gallis appellatæ ejusmodi vestes, quod aliis superinduerentur. Occurrit præterea hæc vox in Statutis Arelat. MSS. art. 53 :
Et si dominus voluerit bastari facere Supertotum, habeat sartor ix. den.