![[]](img/image.png)
SUPPLEMENTARIUS. Ordo Romanus :
Ad denuntiatam diebus festis stationem primo mane præcedit omnis Clerus Apostolicus, ad Ecclesiam..... exceptis his, qui in obsequio illius comitantur, ut supra diximus : et expectantes Pontificem in Ecclesia cum Supplementario et Bajulis et reliquis, qui Cruces portant, sedentes in Presbyterio.Forte legendum Subpulmentario. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ejusdem nominis officium obtinuit in Ecclesia Coloniensi, ut colligitur ex
Consuetudinibus MSS. ejusdem Eccl. in Bibliot. Atrebat. quodnam vero fuerit ex his non
percipitur : id unum effici potest nihil temere emendandum esse in hac voce.