« 1 supplicare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 674a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPLICARE1
1. SUPPLICARE dicuntur Monachi, cum ante Abbatem in Capitulo, aut alibi, se inclinant, seu cum
eum salutant. Usus antiqui Cistercienses cap. 70 :
Ille qui juxta Abbatem sessurus estEt cap. 71 :(in Capitulo)humiliet se profunde de loco suo versus Abbatem, nec tamen super genua vel articulos, et sic resideat. Et ita faciat in omnibus locis, qui juxta eum sedere voluerit, excepto in Ecclesia. Nam nec fratres in Ecclesia sibi Supplicant, neque ad mensas, neque nocturno tempore.
Dum vero ambulant, humiliter incedant, et discooperto capite Supplicantes invicem obviando. Quod si Abbati obviaverint, divertant se in partem Supplicantes ei.Adde cap. 83. Vide Regul. S. Benedicti cap. 63. Guigonem in Statutis Ord. Cartusiensis cap. 43. § 5. Statuta Ordin. Præmonstrat. dist. 1. cap. 9. etc.
P. , 1766.
Supplicare Semet, Inclinare se aliquem salutando. Glaber Rodulph. lib. 1. Hist. cap. 1 :
Deinde cum ejus(Heriberti)filium osculatus fuisset(rex)stansque juvenis.... regi minime semet Supplicaret ; pater cernens, qui propter adstabat, valenter alapam collo juvenis intulit, seniorem, inquiens, et regem erecto corpore osculaturum non debere suscipere, quandoque scito.