« »
 
SUPPOSITORIUM 1, SUPPOSITORIUM 2.
[]« 1 suppositorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 675a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPOSITORIUM1
1. SUPPOSITORIUM, Medica balanus. Petrus Blesensis Epist. 43 :
Contra inobedientiam ventris fiat Suppositorium, aut clyster.
Suppositura, Idem quod Suppositorium, apud Constantinum African. de Morbor. curat. lib. 1. cap. 17. lib. 6. cap. 18. lib. 7. cap. 3. etc.
[]« 2 suppositorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 675a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPOSITORIUM2
2. SUPPOSITORIUM. Gloss. Græco-Lat. : Ὑπόθεμα, Suppositorium. Idem : Ὑποπόδιον, Scabellum, subsellium, scamillum, Subpositorium. Aliud Gloss. cap. de Vasis argenteis : Subposturium, ὑπόθημα ϰαὶ ὑποθητήριον. Ejusmodi forte illud est Suppostorium, quod inter ministeria sacra reponit Gregorius M. lib. 1. Epist. 42 :
Suppositorium aliquod argenteum pro uno solido dicitur esse optimum, et calix pro 6. solidis esse oppositus.
Alii codd. habent Suppostorium, uti monet Jamesius. Et Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 20 :
Item salariolam parvam cruciculam habentem pens. uncias 9. item Suppositorium anacteum pens. lib. unam et semis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quo ultimo loco, ut et apud Gregorium M. intelligenda videtur patera [] quæ poculo inter bibendum supponitur, uti innuit Petrus Abbas Cluniac. lib. 1. cap. 5 :
Cum vino, quod susceperat, frusta omnia comminuti Corporis Christi in vas, quod ori ejus suppositum fuerat, refundere coactus est.