« »
 
[]« 2 suppositorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 675a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPOSITORIUM2
2. SUPPOSITORIUM. Gloss. Græco-Lat. : Ὑπόθεμα, Suppositorium. Idem : Ὑποπόδιον, Scabellum, subsellium, scamillum, Subpositorium. Aliud Gloss. cap. de Vasis argenteis : Subposturium, ὑπόθημα ϰαὶ ὑποθητήριον. Ejusmodi forte illud est Suppostorium, quod inter ministeria sacra reponit Gregorius M. lib. 1. Epist. 42 :
Suppositorium aliquod argenteum pro uno solido dicitur esse optimum, et calix pro 6. solidis esse oppositus.
Alii codd. habent Suppostorium, uti monet Jamesius. Et Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 20 :
Item salariolam parvam cruciculam habentem pens. uncias 9. item Suppositorium anacteum pens. lib. unam et semis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quo ultimo loco, ut et apud Gregorium M. intelligenda videtur patera [] quæ poculo inter bibendum supponitur, uti innuit Petrus Abbas Cluniac. lib. 1. cap. 5 :
Cum vino, quod susceperat, frusta omnia comminuti Corporis Christi in vas, quod ori ejus suppositum fuerat, refundere coactus est.