« 2 suppositorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 675a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPOSITORIUM2
2. SUPPOSITORIUM. Gloss. Græco-Lat. :
Ὑπόθεμα, Suppositorium.Idem :
Ὑποπόδιον, Scabellum, subsellium, scamillum, Subpositorium.Aliud Gloss. cap. de Vasis argenteis :
Subposturium, ὑπόθημα ϰαὶ ὑποθητήριον.Ejusmodi forte illud est Suppostorium, quod inter ministeria sacra reponit Gregorius M. lib. 1. Epist. 42 :
Suppositorium aliquod argenteum pro uno solido dicitur esse optimum, et calix pro 6. solidis esse oppositus.Alii codd. habent Suppostorium, uti monet Jamesius. Et Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 20 :
Item salariolam parvam cruciculam habentem pens. uncias 9. item Suppositorium anacteum pens. lib. unam et semis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quo
ultimo loco, ut et apud Gregorium M. intelligenda videtur patera quæ poculo
inter bibendum supponitur, uti innuit Petrus Abbas Cluniac. lib. 1. cap. 5 : Cum vino, quod susceperat, frusta omnia comminuti Corporis Christi in vas, quod ori ejus suppositum fuerat, refundere coactus est.