![[]](img/image.png)
SYMBOLÆ, Convivia publica, ex singulorum Symbolis, ἀγάπαι. Vox Græcis et Latinis Scriptoribus usitatissima, quod pluribus notavit
Henricus Stephanus de Abusu linguæ Græcæ cap. 1. Concilium Auscense ann. 1068 :
Archidiacono autem interdicimus convivia more Symbolarum in ejus Ecclesiis peragi, aut in honore ejus aliquid usurpari contra consuetudinem veterem.Vide Symbolum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Probabilius
Concilium Auscense intellexeris de expensis quæ in Archidiaconorum vel Episcoporum
suceptionibus a Presbyteris ecclesiarum ruralium fiunt, quæ Paratæ alibi dicuntur,
ut non obscure innuit Epistola Urbani II. PP. ann. 1099. apud Baluz. tom. 2. Miscell. pag.
180 : Universas præterea paratas sive Symbolas, quas synodos vocant, tam ecclesiarum jam dictarum quam ex ceteris ecclesiis.... in sumptus vestium concesserunt.