« 1 symbolum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 686c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYMBOLUM1
1. SYMBOLUM Christiani appellant summam fidei Catholicæ, quasi, ut quidam censent,
Collationem, quod, ut aiunt, Apostoli simul convenientes, quod quisque sentiret ac
crederet, in illud contulerint. S. August. Serm. 115. de Tempore :
Quod Græce Symbolum dicitur, Latine collatio nominatur. Collatio ideo, quia in unum collata Catholicæ legis fides ..... Petrus dixit : Credo in Deum Patrem, etc. Joannes dixit : Creatorem cœli et terræ, Jacobus dixit, etc.Leo. I. PP. in Epist. ad Pulcheriam Aug. :
Ipsa Catholici Symboli brevis et perfecta Confessio, quæ duodecim Apostolorum totidem est signata sententiis.Ratherius Veron. in Itinerario :
Ipsam fidem, id est, credulitatem Dei, trifarie præparare memoriter festinetis, hoc est secundum Symbolum, id est Collationem Apostolorum, sicut in Psalteriis correctis invenitur.Excerpta Chronologica edita a Scaligero post Eusebium :
Eodem anno congregata Synodus in Nicæa 318. Episcoporum sub Alexandro Archiepiscopo Alexandriæ, in qua Symbolum S. Trinitatis est manifestatum, etc.Liber Faceti :
Vide Ruffinum Aquileiensem in Symbolo, Isidorum lib. 2. de Ecclesiast. Offic. c. 24. Leidradum Lugdun. Archiepisc. de Sacramento Baptismi cap. 4. Belethum cap. 40. Durandum lib. 4. c. 25. n. 7. et seqq. Honorius August. lib. 1. c. 88 :Articuli fidei sant bis sex corde tenendi,Quos Christi socii docuerunt pneumate pleni.Credo Deum, Petrus inquit, cuncta creantem ;Andreas dixit, Ego Credo Jesum forte Christum.Conceptum natum Jacobus, passumque Johannes,Infernos Philippus fregit, Thomasque revixit ;Scandit Bartholomæus, veniet censere Mathæus.Pneuma minor Jacobus, Symon peccata remittit,Restituit Judas carnem, vitamque Mathias.
Credo in Deum Constantinopolitana Synodus composuit ; sed Damasus Papa ad Missam cantari instituit.Adde Bernonem lib. de Missa cap. 2. Durandum de Ritib. Ecclesiæ lib. 2. cap. 24. præterea Jo. Gerardum Vossium, et Usserium Armachanum in Syntagmatib. de Symbolo.
Symbolum Violare, Peccare. S. Laurentius Novariensis Episc. Homil. 1 :
Violavi Symbolum meum, corrupi pactum in ipso vestibulo Fontis conscriptum.
Symbolum Accipere et reddere dicebantur baptizandi, qui, antequam tingerentur, Symbolum memoriter proferebant,
apud S. Augustin. Epist. 67. Homil. 42. c. 1. Serm. 135. de Temp. cap. 1. Ferrandus
Diaconus Carthagin. in Epistola ad S. Fulgentium Episcopum Ruspensem :
Hic ergo dominorum fidelium diligentia Sacramentis Ecclesiasticis imbuendus ad Ecclesiam traditur : fit de more Catechumenus : post aliquantum nihilominus temporis propinquante solemnitate Paschali inter Competentes offertur, scribitur, eruditur. Universa quoque Religionis Catholicæ veneranda mysteria cognoscens atque percipiens, celebrato solenniter scrutinio, per exorcismum contra diabolum vindicatur, cui se renunciare constanter, sicut hic consuetudo poscebat, auditurus symbolum profitetur. Ipsa insuper sancti Symboli verba memoriter in conspectu fidelis populi clara voce pronuncians, piam regulam Dominicæ orationis accepit, simulque jam et quid crederet, et quid oraret intelligens, futuro baptismati parabatur, etc. Σύμϐολον ἀπαγγέλλειν, in Concilio Laodic. can. 46. et Synodo Trullana can. 78. ubi dicitur, baptizandos oportere fidei Symbolum discere, et quinta Feria ultimæ septimanæ, vel Episcopo, vel Presbytero reddere. Gloss. Græc. Lat. :
Ἀπαγγέλλω ἐπὶ μαθημάτων, reddo, memoro.Ordo Romanus ait, reddi in Sabbato Paschatis, aut Pentecostes, ut et Amalarius lib. 1. de Eccl. Offic. c. 8. Habetur Homilia S. Maximi Taurinensis Episcopi in Traditione Symboli, ubi
Mysterium Symboli tradere: et alia S. Fulgentii, quæ est 78.
ad Competentes post traditum Symbolum. Vide Canones S. Patricii cap. 7. Illud autem addiscendum dabatur Competentibus in die Palmarum, ut habent Isidorus lib. 1. de Eccles. Offic. c. 27. lib. 2. cap. 21. 22. Alcuinus lib. de Divin. Offic. Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 26. Atto Episc. in Capitulari c. 16. etc. Conc. Agathense can. 13 :
Symbolum ante octo die Paschæ Competentibus prædicetur.Vide Glossar. med. Græcit. voc. Μάθημα, col. 851. et Σύμϐολον, col. 1477.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Peculiaris
est missæ Mozarabicæ ritus a Concilio Toletano III. ann. 589. can. 2. præscriptus ut
symbolum post Canonem a sacerdote hostiam consecratam super calicem tenente ante Orationem
Dominicam recitetur. Vide Mabill. de Liturg. Gallic. lib. 1. cap. 1. et 4.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Symbolum, quod sub nomine S. Athanasii circumfertur, ad Primam recitari
cœpit, ann. 922. in Ecclesia S. Martini Turon. ut discimus ex Statuto Capituli ejusd.
Ecclesiæ apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 62 : Anno Domini dccccxxii. Calendis videlicet Junii hortatu et suasione atque servitio cujusdam fidelis fratris gregis inclyti confessoris Christi B. Martini, Adam sacerdotis, et granicarii, necnon et pseudoforensis villæ præpositi, statuerunt ejusdem gregis generaliter fratres, et statuentes confirmaverunt ut ex illo tempore, quandiusculum stetisset, cantarent fratres generaliter ad horam primam tam festis diebus quam et quotidianis catholicam fidem quam S. Athanasius Spiritu sancto dictante composuit, id est,Quicumque vult salvus esse.
Symbolum Luminis, seu potius Symbola, Census pro luminaribus Ecclesiæ. Leges Kanuti Regis
Angl. cap. 14 :
Et fiat in anno Symbolum luminis, primum in vigilia Paschæ obolus ceræ de omni hida, in Festo omnium SS. tantundem, tertio tantundem in Festo sanctæ Mariæ Candelarum.
Symbolum Animæ. Concilium Enhamense ann. 1009. cap. 12 :
Luminarium census ter quotannis penditor. Sed æquissimum est, ut animæ Symbolum, (quam pecuniam sepulchralem vocant) semper dependatur, cum sepulchrum sit effosum.Ubi Decreta Synodalia ejusdem Concilii can. 13. habent :
Munera nec non defunctorum animabus congruentia puteo impendantur aperto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Symbolum, Convivium, comessatio Hist. Liutprandi apud Murator. tom. 2. pag. 431 : In his namque(ecclesiis)Symbola faciebant, gestus turpes, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Symbolum, in scholis dicitur Tessera quæ Gallice loquentibus dabatur Magistro exhibenda ut
punirentur. Vide Histor. Paris. Lobinelli tom. 5. pag. 128.