« »
 
[]« Synaxis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 688a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYNAXIS
SYNAXIS, Σύναξις, Latinis, Collecta : Conventus seu Congregatio Monachorum, ad orationem et psalmodiam coeuntium, apud Cassianum lib. 2. de Instit. Cœnob. cap. 10. Vide Collecta 6. et Glossar. med. Græcit. col. 1480.
Synaxis maxime pro Cursu, seu officio Ecclesiastico. Glossæ MSS. : Synaxis decantatio horarum, vel illa hora, qua sol ab axe descendit, et dicitur quasi sine axe. Regula S. Benedicti cap. 17 :
Vespertina autem Synaxis 4. psalmis cum antiphonis terminetur.
Regula S. Columbani cap. 7 :
De Synaxi vero, id est, de cursu Psalmorum et orationum modo canonico, quædam sunt distinguenda.
Regula S. Donati cap. 26 :
Similiter pœniteat, quæ humiliationem in Synaxi, id est in cursu oblita fuerit.
Et cap. 75 :
De synaxi, id est de cursu Psalmorum, etc.
Translat. S. Sebastiani etc. sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 399 :
Sequenti nocte opportunum tempus Synaxis matutinalis advenerat, etc. Ad nonæ Synaxim,
sæc. 5. pag. 15.
Jam Synaxi matutinorum instante
, in Lib. Mirac. S. Eadmundi apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 834.
Synaxis matutinalis
et
Synaxis vespertinalis
, apud Andream Floriac. Mon. lib. 4. Mirac. S. Benedicti ex Cod. MS. Vaticano.
Synaxis vespertinalis
, apud Mabill. in Liturg. Gallic. pag. 109. Adde eumd. tom. 3. Analect. pag. 489. Hist. Mediani Monast. pag. 212. Joh. Abrinc. pag. 35. et alios. Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 21 :
More suo sanctis surgens cantare Synaxim
Nocturnam, magnus licet algor stringeret artus,
Devote gracilis surgit tamen ipsa Mathildis.
[] Ruodlieb. fragm. 3. vers. 10 :
Qua (ara) missæ regi solet officium celebrari,
Matutinalis et vespertina Synaxis,
Cursibus inmixtis aliis de more diurnis.
Apud Græcos Patres, σύναξις sumitur pro participatione divinæ Eucharistiæ, ut passim apud Dionys. Areopag. lib. de Sacram. ubi Pachymeres ad cap. 3 :
Σύναξιν νοητέον οὐ τὴν τοῦ λαοῦ, ϰαθὼς τὴν λέξιν σήμερον ἐϰλαμϐάνονται, ἀλλὰ τὴν πρὸς Θεὸν συναγωγὴν ϰαὶ ϰοινωνίαν.
Et cap. 4 :
Σημείωσαι, ὅτι σύναξιν μονὴν τὴν λειτουργίαν φησί, ϰαθ᾽ ἣν τῶν θείων μυστηρίων ϰοινωνοῦσιν οἱ ἄξιοι, ἐπὶ τοῦτο γὰρ ϰαὶ τὸ ὄνομα λαμϐάνει, οὐ διὰ τὸ συνάγεσθαι τὁν λαὸν, ϰαθώς οἰηθείη τις, ἀλλα διὰ τὴν πρὸς τὸ ἔν ϰοινωνίαν, ϰαθ᾽ ἢν τῷ Σωτῆρι Χριστῷ ὡς μέλη τῇ ϰηφαλῇ συναγόμεθα.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Synaxis, in Hist. Liutprandi apud Murator. tom. 2. pag. 448 :
Siquidem, post unius anni Synaxin, quum amplioris jam potentiæ esset, talibus aggreditur eosdem Principes sermonibus, etc.
Id est, expleto unius anni cursu.