« »
 
SCYRA, SHIRA, SIRA 1, SIRA 2, SYRA, SYRA.
[]« Scyra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 383b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCYRA
SCYRA, Schira, Shira, Provincia, Comitatus : a voce Saxon. scyre, partitio, divisio, et scyran, partiri. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 533. Alvredus quippe Rex, cum Guthruno Daco fœdere inito, Angliam primus in Satrapias sive Comitatus, Centurias, et Decanias partitus est. Satrapias Scyras, Centurias Hundreda, et Decanias Tienmentale vocavit. Leges Edwardi Confessoris cap. 13 :
Divisiones Scyrarum Regis proprie cum judicio 4. cheminorum regalium sunt.
Cap. 34 :
Quod autem in Triginge definiri non poterat, ferebatur in Scyram.
Robertus de Monte ann. 1083 :
Justitiarios suos per unamquamque Scyram, id est, provinciam Angliæ inquirere fecit, etc.
Bromptonus pag. 956 :
Qua lege olim octo Schiræ, id est, provinciæ judicabantur.
Idem pag. 979 :
Justitiarios suos per unam quamque Schiram, id est Comitatum Angliæ mittens, etc.
Thomas Walsinghamus pag. 329 :
Ut ipsi nullum militum de pago vel Schira permitterent eligi, nisi quem Rex et ejus consilium elegisset.
Adde Radulfum de Diceto ann. 1087. Matth. Westmonast. ann. 794. et Fletam lib. 2. cap. 61. § 23. Atque hanc [] vocem Schire, fere semper addunt Angli ipsorum Comitatuum propriis appellationibus, ut Glocestreschire, Staffordeschire, Oxnefordschire, Lancastreschire, Yorkschire, quem
Eboraci sciriam
vocat Simeon Dunelmensis ann. 1138. et sic de cæteris. Vide Edward. Cokum ad Littletonem sect. 248.
Scyra præterea præstationem sonat, seu mulctam, quæ indicebatur iis, qui ad Scyram seu Comitatum vel placitum non veniebant : quo tenentes omnes convenire tenebantur. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 993 :
Prohibeo ne summoneatis Monachos de sancto Remigio de Remis, ut eant ad hundreda, nec ad Scyras ; sed Præpositos suos, vel unum ex hominibus suis mittant.
Charta Willelmi Nothi tom. 1. Monastici Anglic. pag. 52 :
Perpetuam libertatem... hæc est, ut sit libera et quieta de Schiris et hundredis, et placitis, et querelis, et omnibus geldis, et consuetudinibus.
Ibidem pag. 310 :
Et sit quieta de omnibus geldis et danegeldis, scutagiis, hidagiis, carrucariis, Schiris, exercitibus, etc.
Adde tom. 2. pag. 558.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syre, eodem intellectu. Vocabul. Anglic. ex Tabul. Beccensi :
Syre, etre quite de seute ou Cunte.
Charta Henrici II. Reg. Angl. ex eodem Tabul. :
Et in omnibus aliis locis solutas et liberas et quietas de Syre, et humdret, et placitis et querelis.
Scyremotus, Placitum seu Conventus publicus Scyræ, qui alias Comitatus dicitur. Leges Kanuti Regis cap. 38 :
Et habeatur in anno ter burgimotus et Scyremotus, nisi sæpius sit necesse.
Cap. 39 :
Eat quarta vice ad Conventum totius Comitatus, quod Anglice dicitur Scyremot.
Leges Edwardi Confess. cap. 35 :
Debet autem Scyremot bis, hundreda et Wapentachia duodecies in anno congregari, et 7. diebus antea summoniri, etc.
Eadem habent Leges Henrici I. cap. 7. nisi quod Scyresmote scribitur. Judicium sciræ, in iisdem Legibus Edw. cap. 27 :
Et si justitia habet eum suspectum, purgabit se judicio hundredi vel Scyræ.
Liber Ramesiensis ch. 178 :
Will. Rex Angliæ W. de Cahamniis, Sal. Præcipio tibi, ut facias convenire Schyram de Hamtonia, et judicio ejus cognosce, si terra de Isham reddit firmam Monachis S. Benedicti, etc.
Ch. 182 :
Will. Rex Angl. R. patri Ilgeri Sal. Mando tibi et præcipio, quod facias convenire Schiras, et per eas recognosce, si terra de Esthon, etc.
[]« Shira » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 467c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SHIRA
SHIRA. Vide Scyra.
[]« 1 sira » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 495b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIRA1
1. SIRA, σαῦρα, τὸ αἰδοῖον, πλεϰτή. Gloss. Lat. Gr.
[]« 2 sira » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 495b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIRA2
2. SIRA, pro Scyra. Vide in hac voce. Charta Henrici Reg. Angl. apud Madox Formul. Anglic. pag. 47 :
Cum libertate et quietantia de exercitibus,... Siris, hundredis, etc.
[]« Syra » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 693b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYRA1
SYRA. Ut Scyra ; legitur in Charta Henrici Regis Anglorum Ledecumbam monachis Cluniacensibus concedentis :
Et sint liberi et quieti de Syris et de hundradis et de placitis omnibus justicie regis et de murdro et de latrocinio et de daneget et de omnibus gealdis et de omnibus consuetudinibus.
(Chart. Cluniac. Coll. Burgund. B. N. t. 80, n° 251.)
[]« Syra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 693b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYRA2
SYRA, pro Seraphim, in Missali Franc. apud Mabill. Liturg. Gall. pag. 326.