« »
 
[]« 1 tabernagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 003b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABERNAGIUM1
1. TABERNAGIUM, Mulcta, qua tenentur tabernarii et caupones, qui Statuta Principis de Tabernis transgrediuntur : maxime in pretio potus, quod a Principe imponi quotannis solet, ne et ii graventur, et emtores carius, quam par est, vinum emant. Vetus Consuetudo municipalis[] Normanniæ MS. 1. parte :
L'amende de cette manière de action est appellé Tavernage, et est pour refrener et pour oster la convoitise des Taverniers. L'amende del Tavernage fut establie par l'outrage de leur vente, afin que le commun peuple ne fust grevé.
Paulo aliter in edita cap. 16. Editio vero Latina :
Hujusmodi satisfactionis emenda Tabernagium nuncupatur, quæ ad refrænationem cupiditatis tabernariorum, ne excessu venditionis eórum populus gravaretur, fuit a principibus instituta.
Charta Fulconis Comitis Andegavensis ann. 1010. pro fundatione Abbatiæ Bellilocensis juxta Lochas :
Consuetudinarios autem suos, ubicumque vina sua posuerint, sequentur, et Tabernagium habebunt, et non solum infra alodium, sed etiam extra per circuitum, et vendas de omnibus, quæ ad mercatum pertinent.
Tabularium Fiscanense ann. 1260. fol. 51 :
Et quod homines mei de feodo loricæ meæ debent reddere Abbati Tabernagium, etc.
Hujus etiam mentio habetur in Charta Gerardi Comitis Ruscinonensis ann. 1162. et apud Brittonum pag. 36. v°. Extenta jurium Comitis Sabaudiæ ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 86. col. 2 :
Item habet ibidem Dominus Tabernagium et gridagium, quæ valent ad firmam per annum, ut nunc, quatuor libras ; et dominus debet tradere et administrare exemplar mensurarum et etiam mensuras.
Ubi Tabernagium non est mulcta pro fraude, sed tributum pro facultate vini distrahendi domino solutum. Vide ibid. pag. 77. Vide Taberniaticum.