« Tabur » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 010b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABUR
TABUR, Thabur, Tympanum bellicum notissimum, vulgo Tambour, olim
Tabour, vel Tabur, aut Tabor, ex Arabico Al-Tambor : nam
Saracenorum primitus fuit, uti pluribus docuimus ad Joinvillam pag. 61. Vide præterea
Leonem in Tactic. cap. 18. § 110. 142. cap. 20. § 76. Glossar. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. reg. 4129 :
Timpanum, Tabur.Radulfus de Diceto ann. 1191 :
Juxta sonum illius instrumenti, quod Ripatoribus vocatur Tabur, subito cercella quædam alarum remigio perniciter evolavit.Ubi Matthæus Paris habet Thabur. Mittimus vobis unum Tabur, in Chronico Danduli apud Muratorium tom. 12. col. 513.
Tambures. Epistola Arnoldi Archiep. Narbon. de Victoria relata contra Mauros Hisp. ann.
1212. apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 190 :
Personantibus igitur valide instrumentis Maurorum, quæ Hispani appellant Tambures, figunt gressus Saraceni, etc.
Taburcium, Taburcinum. Henricus Huntindon. lib. 7. Histor. :
Equi namque insolitum non ferentes clamorem, et buccinarum clangorem, et ictus Taburciorum, calcaribus non obtemperabant.Ubi Matth. Paris ann. 1097. habet Taburcinorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tamborinum. Annales Mediolan. ad ann. 1381. apud Murator. tom. 16. col. 795 : Conduci fecit publice quemdam fratrem Ordinis Minorum per civitatem Mediolani cum Tamborino præcedente.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tamburium. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1098 :
Saraceni in civitate cum cimbalis, tubis, Tamburiis et vocibus exultantes laudabant Deum eorum.Vide Glossar. med. Græcit. Append. col. 81. voce Θαμϐούριον.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tamburrum. Castelli Chronicon Bergom. ad ann. 1399. apud Murator. tom. 16. col. 917 :
Conducta fuit ad lupanar seu ad bordellum cum Tamburris et barteriis dicti domini Potestatis.
Tamburlum. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 22 :
Qui sciant nacharas pulsare, tympana, et Tamburla.MS. :
Le Roman de chastié Musart MS. :Li avoit pendu un bacin,Dont on fait aux annes paorNul parestoit les li Tabor.
MS. :Qui velt en la marineFaire Tabor soner, etc.
MS. :Sonnent cil cor, et mains Tabour noisa.
MS. :Oist cors et araines sonner,Taburs et timbres tentir et freseler.
Qua vero ratione pulsarentur aut percuterentur ejusmodi a Saracenis Tamburla, docet Auctor MS. Hist. Excidii Acconis ann. 1291. ubi de Saracenis :Ces menuiaus sonner, et ces Tabours tentir.
Voces emittebant terribiles, ut moris est eorum, maximaque percutientes tympana cum baculis retortis ad terrendum inimicos.