« »
 
[]« Tahutis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 013b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAHUTIS
TAHUTIS, Tahutum, Feretrum, tumulus honorarius, Gall. Cercueil, Catafalque ; unde Tahut, pro Tahuc, legendum videtur apud Godefr. in Observat. ad Hist. Caroli VIII. pag. 751 :
Et quand le corps sera arrivé à Nostre Dame des Champs, sur le Tahuc, où est le corps, sera faite une plate-forme, sur laquelle sera un lit de parade, où sera mise la statue dudit seigneur en son habit royal.
Comput. ann. 1362. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 255. col. 1 :
Solvit..... domino sacristæ Nemausi pro panno aureo habito ab eodem, posito supra Tahutem Rostagni de Blandiaco, olim scutifferi, dum corpus suum fuit præsentatum ecclesiæ sepulturandum.
Consuet. S. Crucis Burdegal. MSS. ann. 1305 :
Si parrochiani non habent pannos aureos, siricos, vel laneos, vel lineos, debent conducere a sacrista, et sacrista tenetur eis locare, ad ponendum super Tahutum cadaveris.... Quod si parrochiani S. Crucis faciunt Tahutum novum, quando unus parrochianus est mortuus, ad portandum cadaver mortui, etc.
Charta obit. Franciscæ de Lebreto comit. Petragor. ann. 1483. ex Cod. reg. 4223. fol. 128. v° :
Firmaverunt in dicta capella dicti collegii.... celebrandum (anniversarium) de una magna missa alta cum diacono et subdiacono, Tahuto parato.