![[]](img/image.png)
TAJAMENTUM, Italis Tagliamento, Incisura proprie ; hinc pro Canalis, aquæductus, terra
incisa, ut illac aqua fluat. Chronicon Estense ad ann. 1351. apud Murator. tom. 15. col.
466 :
Insidias posuerunt juxta Caffam in introitu oris Algoren, quod fuit Tajamentum, quo ducitur mare in partibus istis.