« Talaria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 015c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALARIA
TALARIA, Talares. Glossæ Gr. Lat. : ϓΥποδήματα,
Talaria. Glossæ Lat. Gr. : Talaria, πέδιλα. Talare, περίσφυρον.
Isidorus
lib. 19. cap. 34 :
Talares calcei, socci sunt, qui inde nominati videntur, quod ea figura sint, vel contingant talum ; sicut subtolares, quod sub talo sunt, quasi subtalares.Fortunatus lib. 8. Poëmate 23 :
Vide Subtalares.Cui das unde sibi Talaria missa ligentur ;Pellibus et niveis sint sola tecta pedis.
P. , 1766.
◊ Unde Gallicum
Talaire. Comput. MS. monast. Clareval. ann. 1364. fol. 11. v° : Pro duodecim Talaires pro retectoribus, j. flor.
L. , 1840–1850.
Tunica Talaria. Schol. MSS. ad Juven. Sat. 6. vers. 444. apud Maium in Glossar. novo :
Ante Ciceronem ita mulieres et viri succingebant suas tunicas, quas subarmales vocant ; sed Cicero primus instituit, ut feminarum tunicæ ad talos usque dependerent, propter varices operiendas, quæ tunicæ Talariæ dicuntur.