« »
 
[]« Subtalares » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 639b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBTALARES
SUBTALARES, Calcei, nostris Souliers, Pedulium genus, quibus maxime Monachi per noctem utebantur in æstate. Ita etiam passim nuncupantur calceamenta Episcoporum sacra peragentium. Papias : Subtalares, genus calciamenti, quasi sub talo proprie. Glossæ Latino-Barbaricæ Rabani Mauri : Tali, id est ancli, de quibus caligæ nocturnales Subtalares vocantur, quia sub talis sunt. Glossæ MSS : Calopodes, lignei subtalares. [] Gloss. Sax. Ælfrici : Subtalares : swiftelearer. Capitul. Aquisgr. ann. 817. cap. 22 :
Calciamenta diurna paria duo, Subtalares per noctem in æstate duas, in hyeme vero soccos, etc.
Odilo in Vita S. Odonis Clun. lib. 2 :
Cum vidisset prædictum fratrem nostrum, nostra consuetudine suos abluere Subtalares, etc.
Vita S. Gudulæ Virg. c. 2 :
Talibus, et, ut ita dicam, dimidiis utebatur Subtalaribus ut superior pars pedum videretur tecta.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 18 :
Subtalares non nimis stricti sint, sed competenter ampli, et ante grossi sint ; desuper vero alti sufficienter, ut plene caligas contineant deorsum et apprehendant.
Vide Addit. 1. Lud. Imp. cap. 22. Acta Episcopor. Cenomanens. pag. 78. 105. 163. Murat. Antiq. Ital. med. ævi tom. 2. col. 427.
Subtelares, apud Joannem de Janua,
quasi subtalaris, i. calcaneus, vel dicitur Subtularis, quasi Subtalaris, quia sub talo est.
Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 677 :
Novæ militiæ Subtelares induit pedes suos.
Salmasius ad Tertull. de Pallio Subtelares dictos contendit, a subtel, quæ vox Prisciano l. 5. imam partem pedis significat. Papias : Subtel, ima pars pedis, vel medietas. Jo. de Janua : Subtel, ima pars, scilicet pedis medietas. Idem : Subtilis, alibi, Subtelis, a subtel, quod est ima pars pedis. Saxo Grammat. lib. 7 :
Truncos luporum ungues Subtellibus annectentes, etc.
Et infra :
Quid miri tenerum nobis durescere Subtel.
Subtelaria, in Regula Solitarior um c. 49.
Subtellarius. Michael Scotus lib. de Physion. c. 12 :
Fumus candelæ extinctæ et lucernæ, Subtellarium, sulphuris et argenti vivi interficiunt embrionem.
Adde Vitam B. Berardi Episcopi Marsorum apud Ughellum tom. 1. Italiæ sacræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Suttellarius, in Bulla Honorii III. PP. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacræ pag. 823. Vide Calsolarius.
Subtilares, in Bulla Innocentii IV. PP. ann. 1243. apud Waddingum :
Scapularia et mantellum cum pellibus, ac Subtilares cum pedulibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Subtillares. Chron. Modoet. apud Murator. tom. 12. col. 1120 :
Rubeus de Serginio, qui veteres Subtillares aptabat.
Subtolares, apud Ordericum Vital. lib. 8. pag. 683. lib. 11. pag. 815. Isidorus lib. 19. c. 34 :
Subtolares, quod sub talo sunt, quasi subtalares.
Ita MSS. codd. ut monet Salmasius.
Subtolaria, apud Baldricum Noviom. lib. 3. cap. 20 :
De toto corpore nullum vestigium præter unum Subtolarium reperitur.
Subtulares, apud Galbertum in Vita Caroli Boni Comitis Flandr. cap. 1. Joannem Monachum Bertinianum in Vita S. Bernardi Pœnitentis n. 26. in Charta Caroli Simplicis Reg. Franc. ann. 889. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 253. in Ord. Rom. tom. 2. Musei Ital. pag. 65. in Statutis Vercell. lib. 3. fol. 101. v°. et Saluciar. Collat. 4. cap. 146. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sutellares, in Memor. Potestat. Regiens. ad ann. 1282. apud Murator. tom. 8. col. 1153 :
Erat in civitate Parmensi quidam pauper homo operans de opere cerdonico : faciebat enim Sutellares.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sutilares. Acta S. Bertrandi tom. 1. Jun. pag. 801 :
Dum in sua statione, ut mos cerdoniæ artis est, Sutilaris scapino infigeret acum suendi causa.
[]
Sutulares, apud Guibertum lib. 1. de Vita sua cap. 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotilaria, in Charta ann. 1318. apud Madox Form. Angl. pag. 316 :
Item omni anno duo paria novorum Sotilarium bassorum, et unum par caligarum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sottulares. Mirac. S. Eutropii tom. 3. April. pag. 740 :
Cum vero se vellet de illis Sottularibus calceare.
Sotulares. Joan. de Janua et Breviloq. : Sotularis a solea. Item
dicitur per apocopem solear, unde in Doctrinali :
His sotular socies, specular breviabit origo.
Et est sotular genus calceamentorum.
Ugutio :
Solea, solum, planta pedis * solere tangat, vel quod terræ adhæreat, unde Sotular.
Idem alibi :
A suo, Sotularis, quasi sutularis.
Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Sotularis vel sotular, solers, chaucemens. Jo. de Garlandia in Synonymis :
Calceus, et pero, simul Sotular, et aluta.
Joannes Monachus lib. 1. Histor. Gaufredi Ducis Norman. :
Pedes ejus Sotularibus in superficie leunculos aureos habentibus muniuntur.
Ebrardus Bethun. contra Valdenses cap. 25 :
Sotulares cruciant, cum membra potius debeant cruciare. Calceamenta coronant, caput autem non coronant.
Utuntur passim Scriptores, Rodericus Toletan. lib. 5. de Reb. Hispan. c. 22. Vita B. Rogerii Abbat. Ellantii n. 12. Vita sancti Egwini Episc. Wigorn. num. 19. Hist. Translat. S. Stephani Fundator. Ord. Grandimont. num. 4. Jo. Buschius in Chron. lib. 1. cap. 42. lib. 6. c. 6. Chartæ aliquot in Histor. S. Martini de Campis, pag. 33. 368. etc.
P. Carpentier, 1766.
Souliers à trois noyaux, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 394 :
Quant le suppliant fut resveillé vint dedens l'ostel,... et sans clarté trouva en sa voye uns Souliers à trois noyaux qu'il chaussa, et laissa les siens qui n'estoient pas si bons. Soulliers carrelez,
in aliis ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 118.
Soullé
, in Ch. ann. 1504. ex Chartul. Latiniac. fol. 60. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotulares Consutitii, Certa ratione consuti, ut in Synodo Rotomag. ann. 1399 :
Sotulares consuti laqueis.
vel Ornatiores, elegantiores. Sotulares caligis consuti, in Statutis S. Capellæ Bituric. ann. 1407. ex Bibl. reg. Conc. Terracon. ann. 1282. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 279 :
Nec portent Sotulares consutitios, nec rota tractos.
Ubi leg. rostratos. Vide Consutitii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotulares Cordelati, Certis suturis ornati. Statuta Eccl. Cadurc. etc. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 726 :
Sotularibus rostratis, seu Cordelatis non utantur.
Vide Cordulatio.
P. Carpentier, 1766.
Iidem mihi videntur qui Laqueati, laqueis nodati. Stat. colleg. Fuxens. Tolos. ann. 1457. ex Cod. reg. 4223. fol. 231. r° :
Sotulares etiam cordulatos in parte exteriori, ita apertos quod carnem ostendant, etc.
Sotulares Corduani, Ex pelle de Corduba, apud Ordericum Vital. lib. 5. pag. 591. 596. Sotulares de Courdouan, in Cod. censuali Episcopat. Autissiod. Vide Cordebisus.
Sotulares Corrigiati, quorum usus erat in equitando, in Statutis Cluniac. Hugonis V. Abb. ann. 1467. Occurrunt etiam in Statutis Cisterc. ann. 1437. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1590.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotulares Excolati, Collari ornati, in Statutis MSS. Cardin. Trivultii Abbat. S. Victoris Massil. ann. 1531 : []
Statuerunt ut omnes Monachi.... deferant.... Sotulares honestos et clausos et altos usque ad cavillum, nec incisos, nec Excolatos.
P. Carpentier, 1766.
Minus recte ; nam Sotulares indicantur circa collum exquisite incisi, ut colligitur ex Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 212 :
Troiz paires de souliers de corduan Escolletez.
Quæ calceorum forma optimatum et divitum propria erat, ex Poem. MS. du Riche homme et du Ladre :
Et si ont les longues cornetes,
Et leurs Solers fais à blouquetes ;
Pardevant les font detrenchier,
Mais il vausissent mius entier.
J'ai veu que nuls ne le feist,
Se moult grant terre ne tenist :
Or le font li poure valet,
Si c'on ne scet qui riche est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotilares Focilares, f. Lignei. Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. col. 43 :
Certis diebus venduntur Sotilares focilares novi in platea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotulares Intaliati, Incisi, in Concil. Complut. ann. 1325. Vide Intalia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotulares Laqueati, Laqueis, nostris Lassets, exornati, in Statutis Cisterc. ann. 1439. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1600. Vide supra Laqueatæ vestes.
P. Carpentier, 1766.
Sotulares Ordinati, Ordinarii, ni fallor, communis usus. Stat. MSS. pro Bened. provinciæ Remensis annn. 1299. :
Nec calciamentis utantur...... laqueatis sive nodatis ; sed solummodo Sotularibus ordinatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotulares Rostrati. Vide Rostra calceorum.
P. Carpentier, 1766.
Sotulares Rubei. Charta ann. 1220. ex Bibl. reg. cot. 19 :
Pro hac autem concessione dederunt mihi sæpedicti monachi quinque solidos Turonenses et quosdam rubeos Sotulares.
Occurrit rursum in Charta ann. 1198.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sotulares Scotati. Vide Scotatus.